- DIPSAS
- I.DIPSASadis, lena, quam Ovid. insectatur, quod puellam suam meretriciâ arte instrueret. Locus est, l. 1. Amor. Eleg. 8. Initio.Est quaedam (quicumque velit cognoscere lenam,Audiat) est quaedam nomine Dipsas anus.Ex re nomen habet nigri non illa parentemMemnonis in roscis sobria vidit equis.Item Dipsas serpentis genus; Lucan. Bell. Civ. l. 9. v. 610.Aspides, in mediis sitiebant Dipsades undis.In Aegypto et Arabia, frequens, morsu suim excitat inexplebilem, unde nomen. Est autem viperae similis, vix dodrantalis, albo corpote, caudâ gracili, duabus lineis nigris insigni, quam incedendo sursum attollit; Aliter causon, et prester et melanurus et ammobates et centrides, dictus : de quo, praeter Nicandr. et Medicos, vide Aelian. Hist. l. 6. c. 51. Lucian de Dipsadibus, Nazianzen. Iambico 22. Epiphan. in Marcostis, Isid. qui situlam Latine vocat; Soplin, qui in genere aspidum perperam eum censet, Sam. Bochart. Hierozoici Parte poster. l. 3. c. 8. ubi vocem Hebr. tsimmaon, Deut. c. 8. v. 15. non esse Dipsadem, sed δίψαν, sitim vel siticulosum locum: pluribus decet etc.II.DIPSASsantis, fluv. Ciliciae ex Tauro profluens. Lucan. Bell. Civ. l. 8. v. 255.Iam Taurum, Tauroque videt Dipsanta cadentem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.